라틴어 문장 검색

si me igitur ad id quod peto percipiendum minus sufficientem recogitas, id concedat gratia tua quod sine vulgi potest rumoribus exhiberi, et si me indignum omnino reppereris, tuo et cuiusvis alterius me facias patere derisui.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 5:26)
Derisui enim humano generi patebit, si pariter ligatus colligatorum studeat vincula relaxare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 23:12)
Vere mentis laboraret ineptia qui hoc, quod dicitis, ex cordis deliberatione asserere vellet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:2)
Deinde illos qui ob multas sollicitudines et curas quas generat, cavendam eam existimant, ineptiae credidimus arguendos.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:19)
Petrus, audito Corbahan, nempe quod in derisum nomen et admonitionem Christianae fidei acciperet, alia ei aperuit nuntia:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 90:1)
Hoc autem loco ad suscitandam iram Christianorum, in derisum etiam et opprobrium, cruces fixerunt, super quas aut spuebant, aut in oculis omnium mingere non abhorrebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:7)
Et hoc dicto, summa prece et in fide atque observantia admonuit universos qui aderant, ut si obiret, nunquam corpus ejus exanime in terra hac Sarracenorum sepulcro reconderent, ne ludibrio et derisui gentibus haberetur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:7)
Nam dixit sapiens, "Post concupiscentias tuas non eas,"in derisum inimicorum tuorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 20:9)
"Ineptias inquam Mihi narras et nugas meras."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:17)
TELORUM, iaculorum gladiorumque vocabula quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina, libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid malarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 2:1)
Veritas ista (utpote nuda et manifesta lux diurna) personatas huius mundi fabulas ineptias non tam magnifice et eleganter ostendit quam taedae lucernaeque nocturnae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:9)
Verum impatientes manent vitae privatae, etiam cum senectus aut infirmitas ingruit, quae umbram et otium postulant, sicut oppidani senes qui ante ostium sedere volunt, licet se eo pacto derisui exponant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:11)
deformes, si animosi sint, a derisu et ignominia liberare se gnaviter contendent, quod fieri non potest nisi aut per virtutem aut per malitiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:20)
Etenim vel hominem vel rem aliquam ad coelum usque evehere contradictionem irritat, et derisui exponit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:23)
Gloriosi prudentibus derisui sunt, stultis admirationi, parasitis praedae et escae, sibiipsis et gloriae vanae mancipia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION